STATANUS et STATILINUS

STATANUS et STATILINUS
STATANUS et STATILINUS
inter Deos minores, erant Dii Praesides adstantes, Lactant. Quos alii educationi adscribunt, eô videl. tempore, cum standi et consistendi potestatem infantes nanciscuntur. Nomina eorum scripta Pontifices habuisse, Varro affirmat, apud Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 2. c. 19. Alii infantibus in terra constitutis Statinam Deam praefuisle, tradunt. Lotus enim infans in terram ob Obstetrice fuit antiquis temporibus statutus, non sine pompa: more a sacris Hebraeorum translatô, ad Romanos, qui tamen ante Iustinianum desiit. Unde apud plurimos Auctores, nudos infantes Terra excipere dicitur. Quo respexit Plinius Nat. Histor. l. 7. in Prooem. Natura hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abicit ad vagitus statim et ploratum. Idemque significare voluit Ovidius, cum in Ibin v. 221.
Qui simul impurâ matris prolapsus ab albo
Cinyphiam saedo corpore pressit humum.
Sanctior tamen, quam ut foedô corpore, ut hic apud Poetam, humum premeret, Augustus, quippe quamprimum natus attigisset terram, consecrata ea est, apud Sueton. Octav. c. 5. quod et de reliquis post eum Augustis dicendum. Causa ritus triplex: sive ut vocem contactu terrae acciperet infans, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. sive, ut auspicaretur rectus esle Diis coniugalibus, unde ab Obstetrice erectus in terram statuebatur, Varro de Vita Rop. Rom. l. 3. ap. Nonium: Sive, ut Opem seu Matrem communem salutaret, Macrob. iterum l. 1. c. 10. Sic tellure suscipiebatur a Parente, quod tollere dictum et Levanam Praesidem habuit. Meminit autem Deae Statinae Tertullian. de Anima: Dum prima etiam constitutio infantis super Terram, Statinae Deaesacrum est. Vide Thom. Bartholinum de Puerperio Veterum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • STATILINUS et STATANUS — STATILINUS, et STATANUS Dii praesides, quasi hominibus astantes. Vide Statanus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Statānus — (röm. Myth.), so v.w. Statilinus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Statilīnus — (Statanus), römische Gottheit, zu welcher man für die kleinen Kinder betete, wenn sie anfingen allein stehen zu können; auch eine Göttin Statina soll, vermuthlich für die Mädchen, angerufen worden sein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Statanus — In Roman mythology, Statanus, also known as Statulinus or Statilinus, was a deity who presided over a child s first attempts to stand up. Statanus, along with his wife, Statina, guarded children as they left their parents homes for the first time …   Wikipedia

  • List of Roman deities — Ancient Roman religion Marcus Aurelius (head covered) sacrificing at the Temple of Jupiter …   Wikipedia

  • Dioses y personajes de la mitología romana — Anexo:Dioses y personajes de la mitología romana Saltar a navegación, búsqueda Contenido 1 A 2 B 3 C 4 D 5 …   Wikipedia Español

  • Anexo:Dioses y personajes de la mitología romana — Contenido 1 A 2 B 3 C 4 D 5 E 6 F …   Wikipedia Español

  • Di Indigetes — Les di indigetes étaient une catégorie de dieux de la Rome antique, qui s opposait aux di novensides (ou novensiles) empruntés à d autres peuples. Ils étaient les dieux d origine de la religion et de la mythologie romaines primitives. Fonctions… …   Wikipédia en Français

  • Di indigetes — Les di indigetes étaient une catégorie de dieux de la Rome antique, qui s opposait aux di novensides (ou novensiles) empruntés à d autres peuples. Ils étaient les dieux d origine de la religion et de la mythologie romaines primitives. Cette… …   Wikipédia en Français

  • INFANS — I. INFANS a non fando dictus est, teste Nonio: sicut Graec. νήπιος, a νὴ et ἔπω. Hic sive die sive noctu in lucem prodit, natalis dicitur dies, ut ex Varrone fuse explicat A. Gell. l. 3. c. 2. et quidem verae nativitatis terminus, nonus est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”